- POENITENTIALE
- POENITENTIALEseu is, liber eiusdem Ecclesiae, ea, quae ad paenitentiam imponendam, et paenitentem reconciliandum, spectant, continens. Cuiusmodi libri varii prostant et laudantur passim a Scriptoribus, atque inprimis Paenitentialis Romanus, Paenitentiales Bedae Presbyteri, Paenitentialis Gregorii III. Halithgarii porro Episcop. Camerac. Theodori Archiepisc. Cantuar. cuius indicem Spelmannus, fragmenta vero nuper edidit Iac. Petitus, Aliorum, de quibus vide Car. du Fresne d. l. His apud Graecos similia fuere Ε᾿πιτίμια, quae inter opera Basilii M. sunt edita, et sub titul. Nomocanonis haud pridem publicata, a Bapt. Cotelerio Monum. Eccl. Graecae Tom. I. aliaque Ioanni Antiocheno, ab eodem edito, c. 1. memorata: quibus id nominis impositum, quod Ε᾿πιτίμια comprehenderent, de qua voce Cl. Suicerus, Poenae omnes, inquit, in paenitentiam impositae Graecis ab annis nongentis et amplius generali nomine ἐπιτίμια dicuntur, quorum species est μετάνοια. Hinc in Omnibus eorum Euchologiis et Paenitentialibus leguntur, preces super eos, quorum paenitentia solvitur, Ε᾿υχὴ τῶ ἐζ ἐπιτιμίων λυομένων, voce Ε᾿πιτίμιον. Complures huiusmodiPaenitentiales collegit ediditque Io. Morinus, libris de Paenitentia, quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.